- CARDO
- CARDOcuneus proprie, qui in foramine vertitur. Hi in liminibus ferrei erant aut aerei. Cornelius Gallus in Ceiri,---- --- sonitum nam fecerat illiMarmoreo aeratus stridens in limine cardo.Papinius Statius, Theb. l. 11. v. 49.Stabat in Argolicae ferrat limine turrisEgregius lituo dextri Mavortis Enipeus, etc.Vide Casp. Barthium, Abversarior. l. 120. c. 12. Uti autem foribus Forculum, liminibus Limentinum Deos, sic Cardinibus Cardineam seu Cardeam Deam, praefecerunt Romani, salse hinc notati B. Augustino, de Civ. Dei, l. 4. c. 8. quod tres Deos unis foribus praeficerent, cum suis aedibus unum praeponere Ostiarium satis habuerint quilibet Patresfamilias. Vide infra in vocibus Fores, et Limen; plura vero hanc in rem apud praefatum Barthium, Animadversion. ad Statium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.